- BRACHIA (ad)
- ad BRACHIAad Brachia, clamor olim Gallorum militaris, de quo sic Guil. Nangiacensis in Gestis S. Ludovici Regis Franc. p. 381. Et quia tantis armorum utensilibus armari non consueverant, idcirco minus agiles et ruinae propiores concussi cum impetu exstiterunt: quod utFrancis animadversum est, communiter acclamantes ad Brachia, ad Brachia, per humeros eos manibus rapientes, ab equis ad terram praecipites impellebant. Et paulo ante, Et cum densitas armorum, quibus hostes erant munitissimi, ictus Francorum vibratos in aere repelleret, Franci mucronibus gracilibus et acutis sub humeris ipsorum, ubi inermis patebat aditus, dum levarent brachia, transforantes, per latebras viscerum gladios scapulo tenus immergebant. Nempe, cum Milites sive Equites cataphtacti, armis undique corpus tectum ac munitum haberent, celis, hastis ac ensibus impervii erant, nisi qua caput humeris connectebatur, aut per ocularia cassidum, aut eriam cum brachia erigerent ad vibrandos ictus et in enses assurgerent: tum enim, captatâ huiusmodi occasione, brevioribus ensibus ac verutis latera perfodiebantur. Vel denique in id potissnnum erant intnti, ut captatis brachiis hostes de equis deicerent: cum lapsi rursum sese erigere, ob armorum grave pondus, non valerent. Ob quam proîn duplicem causam, in praelio, vulgo ad Brachia clamatum. Quo pertinet, qud Carolus Siciliae Rex. Punctim infigite, milites Christi, punctim transfigite, in proeliis milites horratus legitur. Guil. Britto Philippidos l. 11.------ ------ ------ Cultris subularibus alterScrutatur thorace vias.Et,- ---- ------ ------ Nunc corpora fortiPrensa manu, quando spatium non invenit ictus,Hunnisonis depellit equis, nunc iuxta peremptisViva coacerans alienâ tabe volutat.Nunc multis lapis et ferri pondere pressis,Inque ipos lapsu fractô quandoque cerebrô.Aut collo aut costis, vitâ, sine vulnere, privat, etc.apud Car. du Fresue in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.